Hľadaný výraz: Mt 24,1-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi; 2 ipse autem respondens dixit eis: “ Non videtis haec omnia? Amen dico vobis: Non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruetur ”. 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: “ Dic nobis: Quando haec erunt, et quod signum adventus tui et consummationis saeculi? ”. 4 Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat. 5 Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum Christus”, et multos seducent. 6 Audituri enim estis proelia et opiniones proeliorum. Videte, ne turbemini; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt fames et terrae motus per loca; 8 haec autem omnia initia sunt dolorum. 9 Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 10 Et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem; 11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos. 12 Et, quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum; 13 qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit. 14 Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio.

1

mail   print   facebook   twitter